DE EUROPA ET JURIBUS LINGUARUM: Fortiter est agendum anno 2004!

Anno 2004 Unio Europæa aucta erit latumque Europæum suffragium. Difficultas tamen linguarum manet insoluta, specieque cujusdam pseudo-multilinguismi occulta, qui linguis 3 tantum favet maxime pollentibus. Sumus itaque in discrimine hegemoniæ et exinde ne una sola lingua rerum potiatur, quod magnopere noceret Europææ linguarum institutorumque varietati. Hac prorsus de causa esperantistæ usum fovent linguæ vinculi communis (haud solius) neutriusque, quæ æquam omnibus linguis reverentiam, Europææque democratiæ efficacitatem præstaret.

Hoc proposito, pan-Europæam secessionem pro democratia linguistica in Europa præparatur. Finis autem hujus actus erit ut patefiat (per media præsertim communicationis) momentum quæstionis linguisticæ in Europa hujusque difficultatis omnes commonefiant ... quo fortasse poterit postea facilius magistratuum diligentia agitari. Hoc ut adipiscamur esse debebimus quam plurimum numerosi cultuque diversi ut efficaciores fiamus. Hoc consilium esperantistæ pepererunt omnesque hujus linguæ societates et greges operam ferrent regionibus nationibusque suis monendis.

Actus nomen EUROPA BUNTO significat "Europa Varia", quo describitur festiva natura hujus versicoloris manifestationis linguisticæ diversitatis.

Secessio congregabit:

Locus: Strasbourg (Gallia), juxta Parlamentum Europæum et Consilium Europæ.

Dies: Solis 9 Mai 2004 (Europæ Festum)

Modus: libera electio linguarum vexillorum; materia libera (respectis declarationibus de hominum Europæorumque civium juribus)

Servitium intelligentiæ: consultatio preli ubi æqua repræsentatio cuique linguæ dabitur; servitium interpretationis cuique repræsentatæ linguæ præbebitur

 

SUMMARIUM HUJUS SITUS ARANEARI

Prezento (præsentatio): præsentatio generalis secessionis et situs, multis linguis Europæis (gratias agimus tibi in antecessu si vertere potueris hanc paginam in linguam tuam: mitte versionem ad europa.bunto@eraro.com).

Partneraj asocioj (societates participes): index omnium societatum (cum vinculo ad earum situs aranearios si potest fieri) quæ publice nuntiaverunt participationem actus suam.

Kunveturado (itinera communia): index oblatarum petitarumque communium vectionum Strasburgum actus causa.

Sloganoj & materialo (concepta verba & apparatus): index consiliorum de verbis conceptis et vexillis secessioni aptis, aliisque visu splendidis.

Dissendolisto (index diffusionis): index quo secessionis moderatores disserant; præcipua lingua operandi est esperantica et potes nomen dare misso albo nuntio ad europa-2004-subscribe@yahoogroupes.fr.

Kontakto (contactus): scitu necessaria ut rogationes mittas ad moderatores ("organizantoj") sive ad scribam actus responsalem ("sekretario") sive ut mittas proposita tua et consilia (de itineribus communibus, verbis conceptis, etc.) sive versiones ad magistrum aranearium ("TTT-estro").

Ligoj (vincula): aliqua vincula ad Europam linguasque pertinentia.


(tradukis latinen : P. Marius Collatinus)
 

Hejmo